1 | Quorum exitium Suevorum reges Hunimundus et Alaricus veriti, in Gothos arma moverunt, freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuga et Babai regibus suis auxiliariis eorum devenissent, ipsasque Scirorum reliquias, quasi ad ultionem suam acrius pugnaturas accersentes cum Edica et Vulfo [al., Hunulfo] eorum primatibus, habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solatia; caeterisque hinc inde collectis, ingentem multitudinem aggregantes, ad amnem Bolliam in Pannoniis castrametati sunt. |
2 | Gothi tunc Walemire defuncto, ad fratrem eius Theodemir confugerunt. Qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens, Widemire fratre iuniore accito, et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; consertoque praelio, superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus, ut Rubrum pelagus appareret, armaque et cadavera in modum collium cumulata, campum plus quam decem millibus opp everunt. Quod Gothi cernentes, ineffabili exsultatione laetantur, eo quod regis sui Walemiris sanguinem et suam iniuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. De innumeranda vero variaque multitudine hostium, qui valuerunt evadere, effugati vix ad sua inglorii pervenerunt. |